previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


pro imperatore dictaverat. usus Plotinae quoque favore, cuius studio etiam legatus expeditionis [2] Parthicae tempore destinatus est. qua quidem tempestate utebatur Hadrianus amicitia Sosii Papi et Platorii 1 Nepotis ex senatorio ordine, ex equestri 2 3 4 5 6 7 autem Attiani, tutoris quondam sui, et Liviani et 8 [3] Turbonis. in adoptionis sponsionem venit Palma et Celso, inimicis semper suis et quos postea ipse insecutus est, in suspicionem adfectatae 9 tyrannidis [4] lapsis, secundo consul favore Plotinae factus totam [5] praesumptionem adoptionis emeruit. corrupisse eum Traiani libertos, curasse delicatos eosdemque saepe inisse 10 per ea tempora quibus in aula familiarior 11 fuit, opinio multa firmavit. [6] Quintum iduum Augustarum diem legatus Syriae litteras adoptionis accepit; quando et natalem adoptionis [7] celebrari iussit. tertium iduum earundem, quando et natalem imperii statuit celebrandum, excessus ei Traiani nuntiatus est. [8] Frequens sane opinio fuit Traiano id animi fuisse ut Neratium Priscum, non Hadrianum, successorem relinqueret, multis amicis in hoc consentientibus, usque eo ut Prisco aliquando dixerit: ‘commendo [9] tibi provincias, si quid mihi fatale contigerit .’ et multi quidem dicunt Traianum in animo id habuisse, ut exemplo Alexandri Macedonis sine certo succes- 12 13 14 15 sore moreretur, multi ad senatum eum orationem voluisse mittere petiturum, ut, si quid ei evenisset, principem Romanae rei publicae senatus daret, additis dum taxat nominibus ex quibus optimum idem [10] senatus eligeret, nec desunt qui factione Plotinae mortuo iam Traiano Hadrianum in adoptionem adscitum esse prodiderint, supposito qui pro Traiano fessa voce loquebatur. 16

1

2 Suburano Mommsen; sub surano P, Peter.

3 iterum deleted by Mommsen.

4 ut P corr.; et P1.

5 defuncto P corr.; definito P1.

6 creuit P corr.; creauit P1; crebuit Peter.

7 Platori Borghesi; pletori P.

8

9

10

11

12 et omitted by P, added by Hirschfeld.

13 adfectatae Petschenig; adiectae P; adiectae Peter with Salm.

14 saepe inisse Ellis, von Winterfeld; sepelisse P; ad se pellexisse Peter 2.

15 familiarior P; familiariorum B, Peter.

16

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: