previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio consulibus, in qua cum orationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians risus esset, usque ad summam peritiam et facundiam Latinis operam dedit. [2] post quaesturam acta senatus curavit atque ad bellum [3] Dacicum Traianum familiarius prosecutus est; quando quidem et indulsisse vino se dicit Traiani moribus obsequentem atque ob hoc se a Traiano locupletissime [4] muneratum. tribunus plebis factus est Candido et [5] Quadrato iterum consulibus, in quo magistratu ad perpetuam tribuniciam potestatem omen sibi factum adserit, quod paenulas amiserit, quibus uti tribuni plebis pluviae tempore solebant, imperatores autem numquam, unde hodieque imperatores sine paenulis [6] a togatis videntur. secunda expeditione Dacica Traianus eum primae legioni Minerviae praeposuit secumque duxit; quando quidem multa egregia eius [7] facta claruerunt. quare adamante gemma quam Tra- ianus a Nerva acceperat donatus ad spem successionis [8] erectus est. praetor factus est Suburano 1 bis et Serviano iterum consulibus, cum sestertium iterum 2 vicies [9] ad ludos edendos a Traiano accepit, legatus postea praetorius in Pannoniam inferiorem missus Sarmatas compressit, disciplinam militarem tenuit, procuratores [10] latius evagantes coercuit, ob hoc consul est factus, in quo magistratu ut 3 a Sura comperit adoptandum se a Traiano esse, ab amicis Traiani contemni desiit [11] ac neglegi, et defuncto 4 quidem Sura Traiani ei familiaritas crevit, 5 causa praecipue orationum quas

1

2

3

4

5

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: