previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


diceretur, quintodecimo anno ad patriam rediit ac statim militiam iniit, venandi 1 usque ad reprehensionem [2] studiosus, quare a Traiano abductus a patria et pro filio habitus nec multo post decemvir litibus iudicandis datus atque inde tribunus secundae [3] Adiutricis legionis creatus, post hoc in inferiorem Moesiam translatus extremis iam Domitiani 2 temporibus. [4] ibi a mathematico quodam de futuro imperio id dicitur comperisse quod a patruo magno Aelio Hadriano peritia caelestium callente praedictum esse [5] compererat. Traiano a Nerva adoptato ad gratulationem exercitus missus in 3 Germaniam superiorem 4 5 6 7 [6] translatus est. ex qua festinans ad Traianum, ut primus nuntiaret excessum Nervae, a Serviano, sororis viro, (qui et sumptibus et aere alieno eius prodito Traiani odium in eum movit) diu detentus fractoque consulte vehiculo tardatus, pedibus iter faciens [7] eiusdem Serviani beneficiarium antevenit. fuitque in amore Traiani, nec tamen ei per paedagogos puerorum quos Traianus impensius diligebat, ... [8] Gallo favente 8 defuit, quo quidem tempore cum sollicitus de imperatoris erga se iudicio, Vergilianas sortes consuleret, Quis procul ille autem ramis insignis olivae sacra ferens? nosco crines incanaque menta regis Romani, primam qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis et paupere terra missus in imperium magnum, cui deinde subibit ... sors excidit, quam alii ex Sibyllinis versibus ei provenisse [9] dixerunt, habuit autem praesumptionem imperii mox futuri ex fano quoque Nicephorii Iovis manante responso, quod Apollonius Syrus Platonicus [10] libris suis indidit. denique statim suffragante Sura ad amicitiam Traiani pleniorem rediit, nepte per 9 sororem Traiani uxore accepta favente Plotina, Traiano leviter, ut Marius Maximus dicit, volente.

1

2

3

4 tunc P1; uirum P corr.

5 uenandi Novak; uenando P, Peter.

6 domitianis P1, Petschenig.

7 in omitted by P1, added by P corr.

8

9 Lacuna suggested by Gemoll; diligebat Gallo fauente defuit P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: