Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
71.
Ni mihi destinatum foret suum quaeque in annum
referre, avebat animus antire statimque memorare exitus
quos Latinus atque Opsius ceterique flagitii eius repertores
habuere, non modo postquam Gaius Caesar rerum potitus
est sed incolumi Tiberio, qui scelerum ministros ut perverti ab aliis nolebat, ita plerumque satiatus et oblatis in
eandem operam recentibus veteres et praegravis adflixit:
verum has atque alias sontium poenas in tempore trademus. tum censuit Asinius Gallus, cuius liberorum Agrippina matertera erat, petendum a principe ut metus suos
senatui fateretur amoverique sineret. nullam aeque Tiberius, ut rebatur, ex virtutibus suis quam dissimulationem
diligebat: eo aegrius accepit recludi quae premeret. sed
mitigavit Seianus, non Galli amore verum ut cunctationes
principis opperiretur, gnarus lentum in meditando, ubi
prorupisset, tristibus dictis atrocia facta coniungere.
Per idem tempus Iulia mortem obiit, quam neptem Augustus convictam adulterii damnaverat proieceratque in
insulam Trimerum, haud procul Apulis litoribus. illic
viginti annis exilium toleravit Augustae ope sustentata, quae
florentis privignos cum per occultum subvertisset, misericordiam erga adflictos palam ostentabat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.