Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
57.
Inter quae diu meditato prolatoque saepius consilio
tandem Caesar in Campaniam, specie dedicandi templa
apud Capuam Iovi, apud Nolam Augusto, sed certus procul
urbe degere. causam abscessus quamquam secutus plurimos auctorum ad Seiani artes rettuli, quia tamen caede
eius patrata sex postea annos pari secreto coniunxit, plerumque permoveor num ad ipsum referri verius sit, saevitiam ac libidinem cum factis promeret, locis occultantem.
erant qui crederent in senectute corporis quoque habitum
pudori fuisse: quippe illi praegracilis et incurva proceritas,
nudus capillo vertex, ulcerosa facies ac plerumque medicaminibus interstincta; et Rhodi secreto vitare coetus, recondere voluptates insuerat. traditur etiam matris impotentia
extrusum quam dominationis sociam aspernabatur neque
depellere poterat, cum dominationem ipsam donum eius
accepisset. nam dubitaverat Augustus Germanicum, sororis
nepotem et cunctis laudatum, rei Romanae imponere, sed
precibus uxoris evictus Tiberio Germanicum, sibi Tiberium
adscivit. idque Augusta exprobrabat, reposcebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.