Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
52.
At Romae commota principis domo, ut series futuri
in Agrippinam exitii inciperet Claudia Pulchra sobrina eius
postulatur accusante Domitio Afro. is recens praetura,
modicus dignationis et quoquo facinore properus clarescere,
crimen impudicitiae, adulterum Furnium, veneficia in principem et devotiones obiectabat. Agrippina semper atrox,
tum et periculo propinquae accensa, pergit ad Tiberium
ac forte sacrificantem patri repperit. quo initio invidiae
non eiusdem ait mactare divo Augusto victimas et posteros
eius insectari. non in effigies mutas divinum spiritum
transfusum: se imaginem veram, caelesti sanguine ortam,
intellegere discrimen, suscipere sordis. frustra Pulchram
praescribi cui sola exitii causa sit quod Agrippinam stulte
prorsus ad cultum delegerit oblita Sosiae ob eadem adflictae. audita haec raram occulti pectoris vocem elicuere,
correptamque Graeco versu admonuit non ideo laedi quia
non regnaret. Pulchra et Furnius damnantur. Afer pri-
moribus oratorum additus, divulgato ingenio et secuta adseveratione Caesaris qua suo iure disertum eum appellavit.
mox capessendis accusationibus aut reos tutando prosperiore
eloquentiae quam morum fama fuit, nisi quod aetas extrema
multum etiam eloquentiae dempsit, dum fessa mente retinet
silentii impatientiam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.