Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38.
Ego me, patres conscripti, mortalem esse et hominum officia fungi satisque habere si locum principem impleam et vos testor et meminisse posteros volo; qui satis
superque memoriae meae tribuent, ut maioribus meis
dignum, rerum vestrarum providum, constantem in periculis, offensionum pro utilitate publica non pavidum
credant. haec mihi in animis vestris templa, hae pulcherrimae effigies et mansurae. nam quae saxo struuntur,
si iudicium posterorum in odium vertit, pro sepulchris
spernuntur. proinde socios civis et deos ipsos precor, hos
ut mihi ad finem usque vitae quietam et intellegentem
humani divinique iuris mentem duint, illos ut, quandoque
concessero, cum laude et bonis recordationibus facta atque
famam nominis mei prosequantur.' perstititque posthac
secretis etiam sermonibus aspernari talem sui cultum. quod
alii modestiam, multi, quia diffideret, quidam ut degeneris
animi interpretabantur. optumos quippe mortalium altissima cupere: sic Herculem et Liberum apud Graecos,
Quirinum apud nos deum numero additos: melius Augustum, qui speraverit. cetera principibus statim adesse:
unum insatiabiliter parandum, prosperam sui memoriam;
nam contemptu famae contemni virtutes.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.