Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
Actum dehinc de Calpurnio Pisone, nobili ac feroci
viro. is namque, ut rettuli, cessurum se urbe ob factiones
accusatorum in senatu clamitaverat et spreta potentia Augustae trahere in ius Vrgulaniam domoque principis excire
ausus erat. quae in praesens Tiberius civiliter habuit: sed
in animo revolvente iras, etiam si impetus offensionis languerat, memoria valebat. Pisonem Q. Granius secreti sermonis incusavit adversum maiestatem habiti, adiecitque
in domo eius venenum esse eumque gladio accinctum introire curiam. quod ut atrocius vero tramissum; ceterorum,
quae multa cumulabantur, receptus est reus neque peractus ob mortem opportunam. relatum et de Cassio Severo
exule, qui sordidae originis, maleficae vitae, sed orandi
validus, per immodicas inimicitias ut iudicio iurati senatus
Cretam amoveretur effecerat; atque illic eadem actitando
recentia veteraque odia advertit, bonisque exutus, interdicto
igni atque aqua, saxo Seripho consenuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.