Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
Vim praefecturae modicam antea intendit, dispersas
per urbem cohortis una in castra conducendo, ut simul
imperia acciperent numeroque et robore et visu inter se
fiducia ipsis, in ceteros metus oreretur. praetendebat lascivire militem diductum; si quid subitum ingruat, maiore
auxilio pariter subveniri; et severius acturos si vallum
statuatur procul urbis inlecebris. ut perfecta sunt castra,
inrepere paulatim militaris animos adeundo, appellando;
simul centuriones ac tribunos ipse deligere. neque senatorio ambitu abstinebat clientes suos honoribus aut provinciis
ornandi, facili Tiberio atque ita prono ut socium laborum
non modo in sermonibus, sed apud patres et populum celebraret colique per theatra et fora effigies eius interque
principia legionum sineret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.