Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19.
Erat uxor Silio Sosia Galla, caritate Agrippinae invisa principi. hos corripi dilato ad tempus Sabino placitum, immissusque Varro consul qui paternas inimicitias
obtendens odiis Seiani per dedecus suum gratificabatur.
precante reo brevem moram, dum accusator consulatu
abiret, adversatus est Caesar: solitum quippe magistratibus
diem privatis dicere: nec infringendum consulis ius, cuius
vigiliis niteretur ne quod res publica detrimentum caperet.
proprium id Tiberio fuit scelera nuper reperta priscis verbis
obtegere. igitur multa adseveratione, quasi aut legibus
cum Silio ageretur aut Varro consul aut illud res publica
esset, coguntur patres, silente reo, vel si defensionem coeptaret, non occultante cuius ira premeretur. conscientia
belli Sacrovir diu dissimulatus, victoria per avaritiam foedata et uxor socia arguebantur. nec dubie repetundarum
criminibus haerebant, sed cuncta quaestione maiestatis
exercita, et Silius imminentem damnationem voluntario
fine praevertit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.