Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
73.
Sed Nero vocato senatu, oratione inter patres
habita, edictum apud populum et conlata in libros indicia
confessionesque damnatorum adiunxit. etenim crebro vulgi
rumore lacerabatur, tamquam viros claros et insontis ob
invidiam aut metum extinxisset. ceterum coeptam adultamque et revictam coniurationem neque tunc dubitavere
quibus verum noscendi cura erat, et fatentur qui post
interitum Neronis in urbem regressi sunt. at in senatu
cunctis, ut cuique plurimum maeroris, in adulationem
demissis, Iunium Gallionem, Senecae fratris morte pavidum
et pro sua incolumitate supplicem, increpuit Salienus
Clemens, hostem et parricidam vocans, donec consensu
patrum deterritus est, ne publicis malis abuti ad occasionem
privati odii videretur, neu composita aut oblitterata mansuetudine principis novam ad saevitiam retraheret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.