Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
67.
Mox eorundem indicio Subrius Flavus tribunus
pervertitur, primo dissimilitudinem morum ad defensionem
trahens, neque se armatum cum inermibus et effeminatis
tantum facinus consociaturum; dein, postquam urgebatur,
confessionis gloriam amplexus. interrogatusque a Nerone
quibus causis ad oblivionem sacramenti processisset,
'oderam te' inquit, 'nec quisquam tibi fidelior militum
fuit, dum amari meruisti. odisse coepi, postquam parricida
matris et uxoris, auriga et histrio et incendiarius extitisti.'
ipsa rettuli verba, quia non, ut Senecae, vulgata erant, nec
minus nosci decebat militaris viri sensus incomptos et
validos. nihil in illa coniuratione gravius auribus Neronis
accidisse constitit, qui ut faciendis sceleribus promptus, ita
audiendi quae faceret insolens erat. poena Flavi Veianio
Nigro tribuno mandatur. is proximo in agro scrobem
effodi iussit, quam Flavus ut humilem et angustam increpans, circumstantibus militibus, 'ne hoc quidem' inquit
'ex disciplina.' admonitusque fortiter protendere cervicem,
'utinam' ait 'tu tam fortiter ferias!' et ille multum
tremens, cum vix duobus ictibus caput amputavisset, saevitiam apud Neronem iactavit, sesquiplaga interfectum a se
dicendo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.