Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
61.
Seneca missum ad se Natalem conquestumque no-
mine Pisonis quod a visendo eo prohiberetur, seque rationem valetudinis et amorem quietis excusavisse respondit.
cur salutem privati hominis incolumitati suae anteferret
causam non habuisse; nec sibi promptum in adulationes
ingenium. idque nulli magis gnarum quam Neroni, qui
saepius libertatem Senecae quam servitium expertus esset.
ubi haec a tribuno relata sunt Poppaea et Tigellino coram,
quod erat saevienti principi intimum consiliorum, interrogat
an Seneca voluntariam mortem pararet. tum tribunus nulla
pavoris signa, nihil triste in verbis eius aut vultu deprensum
confirmavit. ergo regredi et indicere mortem iubetur. tradit
Fabius Rusticus non eo quo venerat itinere reditum sed
flexisse ad Faenium praefectum, et expositis Caesaris iussis
an obtemperaret interrogavisse, monitumque ab eo ut exequeretur, fatali omnium ignavia. nam et Silvanus inter
coniuratos erat augebatque scelera in quorum ultionem
consenserat. voci tamen et aspectui pepercit intromisitque
ad Senecam unum ex centurionibus qui necessitatem
ultimam denuntiaret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.