Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
55.
Igitur coepta luce Milichus in hortos Servilianos
pergit; et cum foribus arceretur, magna et atrocia adferre
dictitans deductusque ab ianitoribus ad libertum Neronis
Epaphroditum, mox ab eo ad Neronem, urgens periculum,
gravis coniuratos et cetera quae audiverat coniectaverat
docet. telum quoque in necem eius paratum ostendit accirique reum iussit. is raptus per milites et defensionem
orsus, ferrum cuius argueretur olim religione patria cultum
et in cubiculo habitum ac fraude liberti subreptum respondit. tabulas testamenti saepius a se et incustodita
dierum observatione signatas. pecunias et libertates servis
et ante dono datas, sed ideo tunc largius quia tenui iam re
familiari et instantibus creditoribus testamento diffideret.
enimvero liberalis semper epulas struxisse, vitam amoenam
et duris iudicibus parum probatam. fomenta vulneribus
nulla iussu suo sed, quia cetera palam vana obiecisset,
adiungere crimen cuius se pariter indicem et testem faceret.
adicit dictis constantiam; incusat ultro intestabilem et
consceleratum tanta vocis ac vultus securitate ut labaret
indicium, nisi Milichum uxor admonuisset Antonium Natalem multa cum Scaevino ac secreta conlocutum et esse
utrosque C. Pisonis intimos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.