Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45.
Interea conferendis pecuniis pervastata Italia, provinciae eversae sociique populi et quae civitatium liberae
vocantur. inque eam praedam etiam dii cessere, spoliatis
in urbe templis egestoque auro quod triumphis, quod votis
omnis populi Romani aetas prospere aut in metu sacraverat.
enimvero per Asiam atque Achaiam non dona tantum sed
simulacra numinum abripiebantur, missis in eas provincias
Acrato ac Secundo Carrinate. ille libertus cuicumque
flagitio promptus, hic Graeca doctrina ore tenus exercitus
animum bonis artibus non induerat. ferebatur Seneca quo
invidiam sacrilegii a semet averteret longinqui ruris secessum
oravisse et, postquam non concedebatur, ficta valetudine
quasi aeger nervis cubiculum non egressus. tradidere quidam venenum ei per libertum ipsius, cui nomen Cleonicus,
paratum iussu Neronis vitatumque a Seneca proditione
liberti seu propria formidine, dum persimplici victu et agrestibus pomis ac, si sitis admoneret, profluente aqua vitam
tolerat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.