Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37.
Ipse quo fidem adquireret nihil usquam perinde laetum sibi, publicis locis struere convivia totaque urbe quasi
domo uti. et celeberrimae luxu famaque epulae fuere quas
a Tigellino paratas ut exemplum referam, ne saepius eadem
prodigentia narranda sit. igitur in stagno Agrippae fabricatus est ratem cui superpositum convivium navium aliarum
tractu moveretur. naves auro et ebore distinctae, remiges-
que exoleti per aetates et scientiam libidinum componebantur. volucris et feras diversis e terris et animalia maris
Oceano abusque petiverat. crepidinibus stagni lupanaria
adstabant inlustribus feminis completa et contra scorta visebantur nudis corporibus. iam gestus motusque obsceni; et
postquam tenebrae incedebant, quantum iuxta nemoris et
circumiecta tecta consonare cantu et luminibus clarescere.
ipse per licita atque inlicita foedatus nihil flagitii reliquerat
quo corruptior ageret, nisi paucos post dies uni ex illo contaminatorum grege (nomen Pythagorae fuit) in modum
sollemnium coniugiorum denupsisset. inditum imperatori
flammeum, missi auspices, dos et genialis torus et faces
nuptiales, cuncta denique spectata quae etiam in femina
nox operit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.