Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28.
Non infensum nec cum hostili odio Corbulonis
nomen etiam barbaris habebatur eoque consilium eius
fidum credebant. ergo Vologeses neque atrox in summam
et quibusdam praefecturis indutias petit: Tiridates locum
diemque conloquio poscit. tempus propinquum, locus in quo
nuper obsessae cum Paeto legiones erant barbaris delectus
est ob memoriam laetioris ibi rei, Corbuloni non vitatus
ut dissimilitudo fortunae gloriam augeret. neque infamia
Paeti angebatur, quod eo maxime patuit quia filio eius
tribuno ducere manipulos atque operire reliquias malae
pugnae imperavit. die pacta Tiberius Alexander, inlustris
eques Romanus, minister bello datus, et Vinicianus Annius,
gener Corbulonis, nondum senatoria aetate et pro legato
quintae legioni impositus, in castra Tiridatis venere, honori
eius ac ne metueret insidias tali pignore; viceni dehinc
equites adsumpti. et viso Corbulone rex prior equo
desiluit; nec cunctatus Corbulo, sed pedes uterque dexteras miscuere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.