Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25.
Talibus Vologesis litteris, quia Paetus diversa tamquam rebus integris scribebat, interrogatus centurio, qui
cum legatis advenerat, quo in statu Armenia esset, omnis
inde Romanos excessisse respondit. tum intellecto barbarum inrisu qui peterent quod eripuerant, consuluit inter
primores civitatis Nero bellum anceps an pax inhonesta
placeret. nec dubitatum de bello. et Corbulo militum
atque hostium tot per annos gnarus gerendae rei praeficitur,
ne cuius alterius inscitia rursum peccaretur, quia Paeti
piguerat. igitur inriti remittuntur, cum donis tamen, unde
spes fieret non frustra eadem oraturum Tiridaten, si preces
ipse attulisset. Syriaeque executio C. Cestio, copiae militares Corbuloni permissae; et quinta decima legio ducente
Mario Celso e Pannonia adiecta est. scribitur tetrarchis ac
regibus praefectisque et procuratoribus et qui praetorum
finitimas provincias regebant iussis Corbulonis obsequi, in
tantum ferme modum aucta potestate quem populus Romanus Cn. Pompeio bellum piraticum gesturo dederat. regressum Paetum, cum graviora metueret, facetiis insectari
satis habuit Caesar, his ferme verbis: ignoscere se statim,
ne tam promptus in pavorem longiore sollicitudine aegresceret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.