Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
Exim Claudius Timarchus Cretensis reus agitur, ceteris criminibus ut solent praevalidi provincialium et opibus
nimiis ad iniurias minorum elati: una vox eius usque ad
contumeliam senatus penetraverat, quod dictitasset in sua
potestate situm an pro consulibus qui Cretam obtinuissent
grates agerentur. quam occasionem Paetus Thrasea ad
bonum publicum vertens, postquam de reo censuerat
provincia Creta depellendum, haec addidit: 'usu probatum
est, patres conscripti, leges egregias, exempla honesta apud
bonos ex delictis aliorum gigni. sic oratorum licentia
Cinciam rogationem, candidatorum ambitus Iulias leges,
magistratuum avaritia Calpurnia scita pepererunt; nam culpa
quam poena tempore prior, emendari quam peccare posterius
est. ergo adversus novam provincialium superbiam dignum
fide constantiaque Romana capiamus consilium, quo tutelae
sociorum nihil derogetur, nobis opinio decedat, qualis quisque
habeatur, alibi quam in civium iudicio esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.