Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
54.
At non frater eius, cognomento Felix, pari moderatione agebat, iam pridem Iudaeae impositus et cuncta
malefacta sibi impune ratus tanta potentia subnixo. sane
praebuerant Iudaei speciem motus orta seditione, postquam ... cognita caede eius haud obtemperatum esset,
manebat metus ne quis principum eadem imperitaret.
atque interim Felix intempestivis remediis delicta accendebat, aemulo ad deterrima Ventidio Cumano, cui pars
provinciae habebatur, ita divisis ut huic Galilaeorum natio,
Felici Samaritae parerent, discordes olim et tum contemptu
regentium minus coercitis odiis. igitur raptare inter se,
immittere latronum globos, componere insidias et aliquando
proeliis congredi, spoliaque et praedas ad procuratores
referre. hique primo laetari, mox gliscente pernicie cum
arma militum interiecissent, caesi milites; arsissetque bello
provincia, ni Quadratus Syriae rector subvenisset. nec diu
adversus Iudaeos, qui in necem militum proruperant,
dubitatum quin capite poenas luerent: Cumanus et Felix
cunctationem adferebant, quia Claudius causis rebellionis
auditis ius statuendi etiam de procuratoribus dederat. sed
Quadratus Felicem inter iudices ostentavit, receptum in
tribunal, quo studia accusantium deterrerentur; damnatusque flagitiorum quae duo deliquerant Cumanus, et quies
provinciae reddita.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.