Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
81.
De comitiis consularibus, quae tum primum illo prin-
cipe ac deinceps fuere, vix quicquam firmare ausim: adeo
diversa non modo apud auctores, sed in ipsius orationibus
reperiuntur. modo subtractis candidatorum nominibus
originem cuiusque et vitam et stipendia descripsit ut qui
forent intellegeretur; aliquando ea quoque significatione subtracta candidatos hortatus ne ambitu comitia turbarent,
suam ad id curam pollicitus est. plerumque eos tantum apud
se professos disseruit, quorum nomina consulibus edidisset;
posse et alios profiteri, si gratiae aut meritis confiderent:
speciosa verbis, re inania aut subdola, quantoque maiore
libertatis imagine tegebantur, tanto eruptura ad infensius
servitium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.