Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
71.
Iam Stertinius, ad accipiendum in deditionem Segi-
merum fratrem Segestis praemissus, ipsum et filium eius in
civitatem Vbiorum perduxerat. data utrique venia, facile
Segimero, cunctantius filio, quia Quintilii Vari corpus inlusisse dicebatur. ceterum ad supplenda exercitus damna
certavere Galliae Hispaniae Italia, quod cuique promptum,
arma equos aurum offerentes. quorum laudato studio Germanicus, armis modo et equis ad bellum sumptis, propria
pecunia militem iuvit. utque cladis memoriam etiam comitate leniret, circumire saucios, facta singulorum extollere;
vulnera intuens alium spe, alium gloria, cunctos adloquio et
cura sibique et proelio firmabat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.