Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
59.
Fama dediti benigneque excepti Segestis vulgata, ut
quibusque bellum invitis aut cupientibus erat, spe vel
dolore accipitur. Arminium super insitam violentiam rapta
uxor, subiectus servitio uxoris uterus vaecordem agebant,
volitabatque per Cheruscos, arma in Segestem, arma in
Caesarem poscens. neque probris temperabat: egregium
patrem, magnum imperatorem, fortem exercitum, quorum
tot manus unam mulierculam avexerint. sibi tres legiones,
totidem legatos procubuisse; non enim se proditione neque
adversus feminas gravidas, sed palam adversus armatos
bellum tractare. cerni adhuc Germanorum in lucis signa
Romana, quae dis patriis suspenderit. coleret Segestes
victam ripam, redderet filio sacerdotium hominum: Germanos numquam satis excusaturos quod inter Albim et
Rhenum virgas et securis et togam viderint. aliis gentibus
ignorantia imperi Romani inexperta esse supplicia, nescia
tributa: quae quoniam exuerint inritusque discesserit ille
inter numina dicatus Augustus, ille delectus Tiberius, ne
inperitum adulescentulum, ne seditiosum exercitum pavescerent. si patriam parentes antiqua mallent quam dominos et colonias novas, Arminium potius gloriae ac libertatis
quam Segestem flagitiosae servitutis ducem sequerentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.