Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
57.
Neque multo post legati a Segeste venerunt auxilium
orantes adversus vim popularium a quis circumsedebatur,
validiore apud eos Arminio quoniam bellum suadebat:
nam barbaris, quanto quis audacia promptus, tanto magis
fidus rebusque motis potior habetur. addiderat Segestes
legatis filium, nomine Segimundum: sed iuvenis conscientia
cunctabatur. quippe anno quo Germaniae descivere sacerdos apud aram Vbiorum creatus ruperat vittas, profugus ad
rebellis. adductus tamen in spem clementiae Romanae
pertulit patris mandata benigneque exceptus cum praesidio
Gallicam in ripam missus est. Germanico pretium fuit
convertere agmen, pugnatumque in obsidentis, et ereptus
Segestes magna cum propinquorum et clientium manu.
inerant feminae nobiles, inter quas uxor Arminii eademque
filia Segestis, mariti magis quam parentis animo, neque
victa in lacrimas neque voce supplex; compressis intra
sinum manibus gravidum uterum intuens. ferebantur et
spolia Varianae cladis, plerisque eorum qui tum in deditionem veniebant praedae data: simul Segestes ipse, ingens
visu et memoria bonae societatis inpavidus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.