Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5.
Haec atque talia agitantibus gravescere valetudo Augusti, et quidam scelus uxoris suspectabant. quippe rumor
incesserat paucos ante mensis Augustum, electis consciis
et comite uno Fabio Maximo, Planasiam vectum ad visendum Agrippam; multas illic utrimque lacrimas et signa
caritatis spemque ex eo fore ut iuvenis penatibus avi redderetur: quod Maximum uxori Marciae aperuisse, illam
Liviae. gnarum id Caesari; neque multo post extincto
Maximo, dubium an quaesita morte, auditos in funere eius
Marciae gemitus semet incusantis quod causa exitii marito
fuisset. utcumque se ea res habuit, vixdum ingressus Illyricum Tiberius properis matris litteris accitur; neque satis
conpertum est spirantem adhuc Augustum apud urbem
Nolam an exanimem reppererit. acribus namque custodiis
domum et vias saepserat Livia, laetique interdum nuntii
vulgabantur, donec provisis quae tempus monebat simul
excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem
tulit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.