Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47.
Immotum adversus eos sermones fixumque Tiberio
fuit non omittere caput rerum neque se remque publicam
in casum dare. multa quippe et diversa angebant: validior
per Germaniam exercitus, propior apud Pannoniam; ille
Galliarum opibus subnixus, hic Italiae inminens: quos
igitur anteferret? ac ne postpositi contumelia incenderentur.
at per filios pariter adiri maiestate salva, cui maior e longinquo reverentia. simul adulescentibus excusatum quaedam
ad patrem reicere, resistentisque Germanico aut Druso
posse a se mitigari vel infringi: quod aliud subsidium si
imperatorem sprevissent? ceterum ut iam iamque iturus
legit comites, conquisivit impedimenta, adornavit navis:
mox hiemem aut negotia varie causatus primo prudentis,
dein vulgum, diutissime provincias fefellit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.