Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40.
Eo in metu arguere Germanicum omnes quod non
ad superiorem exercitum pergeret, ubi obsequia et contra
rebellis auxilium: satis superque missione et pecunia et
mollibus consultis peccatum. vel si vilis ipsi salus, cur
filium parvulum, cur gravidam coniugem inter furentis et
omnis humani iuris violatores haberet? illos saltem avo et
rei publicae redderet. diu cunctatus aspernantem uxorem,
cum se divo Augusto ortam neque degenerem ad pericula
testaretur, postremo uterum eius et communem filium
multo cum fletu complexus, ut abiret perpulit. incedebat
muliebre et miserabile agmen, profuga ducis uxor, parvulum sinu filium gerens, lamentantes circum amicorum
coniuges quae simul trahebantur nec minus tristes qui
manebant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.