Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33.
Interea Germanico per Gallias, ut diximus, census
accipienti excessisse Augustum adfertur. neptem eius
Agrippinam in matrimonio pluresque ex ea liberos habebat,
ipse Druso fratre Tiberii genitus, Augustae nepos, set
anxius occultis in se patrui aviaeque odiis quorum causae
acriores quia iniquae. quippe Drusi magna apud populum Romanum memoria, credebaturque, si rerum potitus
foret, libertatem redditurus; unde in Germanicum favor
et spes eadem. nam iuveni civile ingenium, mira comitas et
diversa ab Tiberii sermone vultu, adrogantibus et obscuris.
accedebant muliebres offensiones novercalibus Liviae in
Agrippinam stimulis, atque ipsa Agrippina paulo commotior, nisi quod castitate et mariti amore quamvis indomitum animum in bonum vertebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.