Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17.
Postremo promptis iam et aliis seditionis ministris
velut contionabundus interrogabat cur paucis centurionibus paucioribus tribunis in modum servorum oboedirent.
quando ausuros exposcere remedia, nisi novum et nutantem
adhuc principem precibus vel armis adirent? satis per tot
annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore
tolerent. ne dimissis quidem finem esse militiae, sed apud
vexillum tendentis alio vocabulo eosdem labores perferre.
ac si quis tot casus vita superaverit, trahi adhuc diversas
in terras ubi per nomen agrorum uligines paludum vel
inculta montium accipiant. enimvero militiam ipsam gravem, infructuosam: denis in diem assibus animam et corpus
aestimari: hinc vestem arma tentoria, hinc saevitiam centurionum et vacationes munerum redimi. at hercule verbera
et vulnera, duram hiemem, exercitas aestates, bellum atrox
aut sterilem pacem sempiterna. nec aliud levamentum quam
si certis sub legibus militia iniretur, ut singulos denarios mererent, sextus decumus stipendii annus finem adferret, ne ultra
sub vexillis tenerentur, sed isdem in castris praemium
pecunia solveretur. an praetorias cohortis, quae binos
denarios acceperint, quae post sedecim annos penatibus suis
reddantur, plus periculorum suscipere? non obtrectari a se
urbanas excubias: sibi tamen apud horridas gentis e contuberniis hostem aspici.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.