Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
Multa patrum et in Augustam adulatio. alii parentem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini
Caesaris adscriberetur 'Iuliae filius' censebant. ille moderan-
dos feminarum honores dictitans eademque se temperantia
usurum in iis quae sibi tribuerentur, ceterum anxius invidia
et muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens ne
lictorem quidem ei decerni passus est aramque adoptionis
et alia huiusce modi prohibuit. at Germanico Caesari proconsulare imperium petivit, missique legati qui deferrent,
simul maestitiam eius ob excessum Augusti solarentur. quo
minus idem pro Druso postularetur, ea causa quod designatus consul Drusus praesensque erat. candidatos praeturae
duodecim nominavit, numerum ab Augusto traditum; et
hortante senatu ut augeret, iure iurando obstrinxit se non
excessurum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.