Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13.
Post quae L. Arruntius haud multum discrepans a
Galli oratione perinde offendit, quamquam Tiberio nulla vetus in Arruntium ira: sed divitem, promptum, artibus egregiis et pari fama publice, suspectabat. quippe Augustus supremis sermonibus cum tractaret quinam adipisci principem
locum suffecturi abnuerent aut inpares vellent vel idem possent cuperentque, M'. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium avidum et minorem, L. Arruntium
non indignum et si casus daretur ausurum. de prioribus
consentitur, pro Arruntio quidam Cn. Pisonem tradidere;
omnesque praeter Lepidum variis mox criminibus struente
Tiberio circumventi sunt. etiam Q. Haterius et Mamercus
Scaurus suspicacem animum perstrinxere, Haterius cum dixisset 'quo usque patieris, Caesar, non adesse caput rei publicae?' Scaurus quia dixerat spem esse ex eo non inritas
fore senatus preces quod relationi consulum iure tribuniciae
potestatis non intercessisset. in Haterium statim invectus
est; Scaurum, cui inplacabilius irascebatur, silentio tramisit.
fessusque clamore omnium, expostulatione singulorum flexit
paulatim, non ut fateretur suscipi a se imperium, sed ut negare et rogari desineret. constat Haterium, cum deprecandi
causa Palatium introisset ambulantisque Tiberii genua advolveretur, prope a militibus interfectum quia Tiberius casu an
manibus eius inpeditus prociderat. neque tamen periculo
talis viri mitigatus est, donec Haterius Augustam oraret
eiusque curatissimis precibus protegeretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.