Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
Versae inde ad Tiberium preces. et ille varie disserebat de magnitudine imperii sua modestia. solam divi
Augusti mentem tantae molis capacem: se in partem curarum ab illo vocatum experiendo didicisse quam arduum,
quam subiectum fortunae regendi cuncta onus. proinde in
civitate tot inlustribus viris subnixa non ad unum omnia deferrent: plures facilius munia rei publicae sociatis laboribus
exsecuturos. plus in oratione tali dignitatis quam fidei erat;
Tiberioque etiam in rebus quas non occuleret, seu natura
sive adsuetudine, suspensa semper et obscura verba: tunc
vero nitenti ut sensus suos penitus abderet, in incertum et
ambiguum magis implicabantur. at patres, quibus unus
metus si intellegere viderentur, in questus lacrimas vota
effundi; ad deos, ad effigiem Augusti, ad genua ipsius
manus tendere, cum proferri libellum recitarique iussit.
opes publicae continebantur, quantum civium sociorumque
in armis, quot classes, regna, provinciae, tributa aut vectigalia, et necessitates ac largitiones. quae cuncta sua manu
perscripserat Augustus addideratque consilium coercendi
intra terminos imperii, incertum metu an per invidiam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.