Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
Antonio vexillarios e cohortibus et partem equitum ad
invadendam Italiam rapienti comes fuit Arrius Varus, strenuus
bello, quam gloriam et dux Corbulo et prosperae in Armenia
res addiderant. idem secretis apud Neronem sermonibus ferebatur Corbulonis virtutes criminatus; unde infami gratia
primum pilum adepto laeta ad praesens male parta mox in
perniciem vertere. sed Primus ac Varus occupata Aquileia
per proxima quaeque et Opitergii et Altini laetis animis accipiuntur. relictum Altini praesidium adversus classis Ravennatis conatus, nondum defectione eius audita. inde Patavium
et Ateste partibus adiunxere. illic cognitum tris Vitellianas
cohortis et alam, cui Sebosianae nomen, ad Forum Alieni
ponte iuncto consedisse. placuit occasio invadendi incuriosos; nam id quoque nuntiabatur. luce prima inermos plerosque oppressere. praedictum ut paucis interfectis ceteros
pavore ad mutandam fidem cogerent. et fuere qui se statim dederent: plures abrupto ponte instanti hosti viam abstulerunt. principia belli secundum Flavianos data.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.