Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ausim contendere Marcellum hunc Eprium, de quo
modo locutus sum, et Crispum Vibium (libentius enim
novis et recentibus quam remotis et oblitteratis exemplis
utor) non minores esse in extremis partibus terrarum quam
[2]
Capuae aut Vercellis, ubi nati dicuntur. nec hoc illis alterius bis, alterius ter milies sestertium praestat, quamquam
ad has ipsas opes possunt videri eloquentiae beneficio
venisse, sed ipsa eloquentia; cuius numen et caelestis vis
multa quidem omnibus saeculis exempla edidit, ad quam
usque fortunam homines ingenii viribus pervenerint, sed
haec, ut supra dixi, proxima et quae non auditu cognoscenda,
[3]
sed oculis spectanda haberemus. nam quo sordidius et abiectius nati sunt quoque notabilior paupertas et angustiae
rerum nascentis eos circumsteterunt, eo clariora et ad demonstrandam oratoriae eloquentiae utilitatem inlustriora
exempla sunt, quod sine commendatione natalium, sine
substantia facultatum, neuter moribus egregius, alter habitu
quoque corporis contemptus, per multos iam annos potentissimi sunt civitatis ac, donec libuit, principes fori, nunc principes in Caesaris amicitia agunt feruntque cuncta atque ab
ipso principe cum quadam reverentia diliguntur, quia Vespasianus, venerabilis senex et patientissimus veri, bene
intellegit ceteros quidem amicos suos iis niti, quae ab
ipso acceperint quaeque ipsis accumulare et in alios congerere promptum sit, Marcellum autem et Crispum attulisse
ad amicitiam suam quod non a principe acceperint nec accipi possit.
[4]
minimum inter tot ac tanta locum obtinent
imagines ac tituli et statuae, quae neque ipsa tamen negleguntur, tam hercule quam divitiae et opes, quas facilius
invenies qui vituperet quam qui fastidiat. his igitur et
honoribus et ornamentis et facultatibus refertas domos eorum
videmus, qui se ab ineunte adulescentia causis forensibus et
oratorio studio dederunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.