Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
'Securus sit' inquit Aper 'et Saleius Bassus et quisquis
alius studium poeticae et carminum gloriam fovet, cum
causas agere non possit. ego enim, quatenus arbitrum litis
huius inveni, non patiar Maternum societate plurium defendi, sed ipsum solum apud eos arguam, quod natus ad
eloquentiam virilem et oratoriam, qua parere simul et tueri
amicitias, adsciscere necessitudines, complecti provincias
possit, omittit studium, quo non aliud in civitate nostra vel ad
utilitatem fructuosius vel ad voluptatem dulcius vel ad dignitatem amplius vel ad urbis famam pulchrius vel ad totius
imperii atque omnium gentium notitiam inlustrius excogitari potest.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.