Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Transeo ad formam et consuetudinem veterum iudiciorum. quae etsi nunc aptior est ita erit, eloquentiam tamen
illud forum magis exercebat, in quo nemo intra paucissimas
horas perorare cogebatur et liberae comperendinationes
erant et modum in dicendo sibi quisque sumebat et numerus
[2]
neque dierum neque patronorum finiebatur. primus haec
tertio consulatu Cn. Pompeius adstrinxit imposuitque veluti
frenos eloquentiae, ita tamen ut omnia in foro, omnia legibus, omnia apud praetores gererentur: apud quos quanto
maiora negotia olim exerceri solita sint, quod maius argumentum est quam quod causae centumvirales, quae nunc
primum obtinent locum, adeo splendore aliorum iudiciorum
obruebantur, ut neque Ciceronis neque Caesaris neque Bruti
neque Caelii neque Calvi, non denique ullius magni oratoris
liber apud centumviros dictus legatur, exceptis orationibus
Asinii, quae pro heredibus Urbiniae inscribuntur, ab ipso
tamen Pollione mediis divi Augusti temporibus habitae, postquam longa temporum quies et continuum populi otium et
assidua senatus tranquillitas et maxime principis disciplina
ipsam quoque eloquentiam sicut omnia alia pacaverat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.