Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quae cum Aper dixisset, 'adgnoscitisne' inquit Maternus
'vim et ardorem Apri nostri? quo torrente, quo impetu
saeculum nostrum defendit! quam copiose ac varie vexavit
antiquos! quanto non solum ingenio ac spiritu, sed etiam
eruditione et arte ab ipsis mutuatus est per quae mox ipsos
incesseret! tuum tamen, Messalla, promissum immutasse
[2]
non debet. neque enim defensorem antiquorum exigimus,
nec quemquam nostrum, quamquam modo laudati sumus,
iis quos insectatus est Aper comparamus. ac ne ipse
quidem ita sentit, sed more vetere et a nostris philosophis
[3]
saepe celebrato sumpsit sibi contra dicendi partis. igitur
exprome nobis non laudationem antiquorum (satis enim illos
fama sua laudat), sed causas cur in tantum ab eloquentia
eorum recesserimus, cum praesertim centum et viginti annos
ab interitu Ciceronis in hunc diem effici ratio temporum
collegerit.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.