Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quae cum dixisset Aper acrius, ut solebat, et intento ore,
remissus et subridens Maternus 'parantem' inquit 'me non
minus diu accusare oratores quam Aper laudaverat (fore
enim arbitrabar ut a laudatione eorum digressus detrectaret
poetas atque carminum studium prosterneret) arte quadam
mitigavit, concedendo iis, qui causas agere non possent, ut
[2]
versus facerent. ego autem sicut in causis agendis efficere
aliquid et eniti fortasse possum, ita recitatione tragoediarum
et ingredi famam auspicatus sum, cum quidem in Neronem
inprobam et studiorum quoque sacra profanantem Vatinii
potentiam fregi, et hodie si quid in nobis notitiae ac nominis
est, magis arbitror carminum quam orationum gloria partum.
[3]
ac iam me deiungere a forensi labore constitui, nec comitatus
istos et egressus aut frequentiam salutantium concupisco,
non magis quam aera et imagines, quae etiam me nolente
[4]
in domum meam inruperunt. nam statum cuiusque ac
securitatem melius innocentia tuetur quam eloquentia, nec
vereor ne mihi umquam verba in senatu nisi pro alterius
discrimine facienda sint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.