Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ne ferrum quidem superest, sicut ex genere telorum
colligitur. rari gladiis aut maioribus lanceis utuntur: hastas
vel ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro,
sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio
[2]
poscit, vel comminus vel eminus pugnent. et eques quidem
scuto frameaque contentus est, pedites et missilia spargunt,
pluraque singuli, atque in immensum vibrant, nudi aut
sagulo leves. nulla cultus iactatio: scuta tantum lectissimis
[3]
coloribus distinguunt. paucis loricae, vix uni alterive cassis
aut galea. equi non forma, non velocitate conspicui. sed
nec variare gyros in morem nostrum docentur: in rectum
aut uno flexu dextros agunt, ita coniuncto orbe ut nemo
[4]
posterior sit. in universum aestimanti plus penes peditem
roboris; eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad
equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuventute delectos ante aciem locant.
[5]
definitur et numerus:
centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vocantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor
[6]
est. acies per cuneos componitur. cedere loco, dummodo
rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur. corpora
suorum etiam in dubiis proeliis referunt. scutum reliquisse
praecipuum flagitium, nec aut sacris adesse aut concilium
inire ignominioso fas, multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.