Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] Continuis octo mensibus tot fulgura facta nuntiataque sunt, ut exclamauerit: 'feriat iam, quem uolet.' tactum de caelo Capitolium templumque Flauiae gentis, item domus Palatina et cubiculum ipsius, atque etiam e basi statuae triumphalis titulus excussus ui procellae in monimentum proximum decidit. arbor, quae priuato adhuc Vespasiano euersa surrexerat, tunc rursus repente corruit. Praenestina Fortuna, toto imperii spatio annum nouum commendanti laetam eandemque semper sortem dare assueta, extremo tristissimam reddidit nec sine sanguinis mentione.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.