previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Post Neronem Galbamque Othone ac Vitellio de principatu certantibus in spem imperii uenit iam pridem sibi per haec ostenta conceptam. [2]

In suburbano Flauiorum quercus antiqua, quae erat Marti sacra, per tres Vespasiae partus singulos repente ramos a frutice dedit, haud dubia signa futuri cuiusque fati: primum exilem et cito arefactum, ideoque puella nata non perannauit, secundum praeualidum ac prolixum et qui magnam felicitatem portenderet, tertium uero instar arboris. quare patrem Sabinum ferunt, haruspicio insuper confirmatum, renuntiasse matri, nepotem ei Caesarem genitum; nec illam quicquam aliud quam cachinnasse, mirantem quod adhuc se mentis compote deliraret iam filius suus. [3]

Mox, cum aedilem eum C. Caesar, succensens curam uerrendis uiis non adhibitam, luto iussisset oppleri congesto per milites in praetextae sinum, non defuerunt qui interpretarentur, quandoque proculcatam desertamque rem p. ciuili aliqua perturbatione in tutelam eius ac uelut in gremium deuenturam. [4]

Prandente eo quondam canis extrarius e triuio ma num humanam intulit mensaeque subiecit. cenante rursus bos arator decusso iugo triclinium irrupit ac fugatis ministris quasi repente defessus procidit ad ipsos accumbentis pedes ceruicemque summisit. arbor quoque cupressus in agro auito sine ulla ui tempestatis euulsa radicitus atque prostrata insequenti die uiridior ac firmior resurrexit. [5]

At in Achaia somniauit initium sibi suisque felicitatis futurum, simul ac dens Neroni exemptus esset; euenitque ut sequenti die progressus in atrium medicus dentem ei ostenderet tantumque quod exemptum. [6]

Apud Iudaeam Carmeli dei oraculum consulentem ita confirmauere sortes, ut quidquid cogitaret uolueretque animo quamlibet magnum, id esse prouenturum pollicerentur; et unus ex nobilibus captiuis Iosephus, cum coiceretur in uincula, constantissime asseuerauit fore ut ab eodem breui solueretur, uerum iam imperatore. [7] nuntiabantur et ex urbe praesagia: Neronem diebus ultimis monitum per quietem, ut tensam Iouis Optimi Maximi e sacrario in domum Vespasiani et inde in circum deduceret; ac non multo post comitia secundi consulatus ineunte Galba statuam Diui Iuli ad Orientem sponte conuersam, acieque Betriacensi, prius quam committeretur, duas aquilas in conspectu omnium conflixisse uictaque altera superuenisse tertiam ab solis exortu ac uictricem abegisse.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Alexander Thomson, 1889)
hide References (42 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: