Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] Britannicum non minus aemulatione uocis, quae illi iucundior suppetebat, quam metu ne quandoque apud hominum gratiam paterna memoria praeualeret, ueneno adgressus est. quod acceptum a quadam Lucusta, uenenariorum indice, cum opinione tardius cederet uentre modo Britannici moto, accersitam mulierem sua manu uerberauit arguens pro ueneno remedium dedisse; excusantique minus datum ad occultandam facinoris inuidiam: 'sane,' inquit, 'legem Iuliam timeo,' coegitque se coram in cubiculo quam posset uelocissimum ac praesentaneum coquere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.