Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] diu atque etiam post tutelam receptam alieni arbitrii et sub paedagogo fuit; quem barbarum et olim superiumentarium ex industria sibi appositum, ut se quibuscumque de causis quam saeuissime coerceret, ipse quodam libello conqueritur. ob hanc eandem ualitudinem et gladiatorio munere, quod simul cum fratre memoriae patris edebat, palliolatus nouo more praesedit; et togae uirilis die circa mediam noctem sine sollemni officio lectica in Capitolium latus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.