Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] 'litura tamen,' inquit, 'extet.' splendidum uirum Graeciaeque prouinciae principem, uerum Latini sermonis ignarum, non modo albo iudicum erasit, sed in peregrinitatem redegit. nec quemquam nisi sua uoce, utcumque quis posset, ac sine patrono rationem uitae passus est reddere. notauitque multos, et quosdam inopinantis et ex causa noui generis, quod se inscio ac sine commeatu Italia excessissent; quendam uero et quod comes regis in prouincia fuisset, referens, maiorum temporibus Rabirio Postumo Ptolemaeum Alexandriam crediti seruandi causa secuto crimen maiestatis apud iudices motum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.