Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] Vicinam Capreis insulam Apragopolim appellabat a desidia secedentium illuc e comitatu suo. sed ex dilectis unum, Masgaban nomine, quasi conditorem insulae κτίστην uocare consueuerat. huius Masgabae ante annum defuncti tumulum cum e triclinio animaduertisset magna turba multisque luminibus frequentari, uersum compositum ex tempore clare pronuntiauit: κτίστου δὲ τύμβον εἰσορῶ πυρούμενον: conuersusque ad Thrasyllum Tiberi comitem contra accubantem et ignarum rei interrogauit, cuiusnam poetae putaret esse; quo haesitante subiecit alium:
ὁρᾷς φάεσσι Μασγάβαν τιμώμενον; ac de hoc quoque consuluit. cum ille nihil aliud responderet quam, cuiuscumque essent optimos esse, cachinnum sustulit atque in iocos effusus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.