Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
cibi—nam ne haec quidem omiserim—minimi erat atque uulgaris fere. secundarium panem et pisciculos minutos et caseum bibulum manu pressum et ficos uirides biferas maxime appetebat; uescebaturque et ante cenam quocumque tempore et loco, quo stomachus desiderasset. uerba ipsius ex epistulis sunt: 'nos in essedo panem et palmulas gustauimus.' [2] et iterum: 'dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uuae duracinae comedi.' et rursus: 'ne Iudaeus quidem, mi Tiberi, tam diligenter sabbatis ieiunium seruat quam ego hodie seruaui, qui in balineo demum post horam primam noctis duas buccas manducaui prius quam ungui inciperem.' ex hac inobseruantia nonnumquam uel ante initum uel post dimissum conuiuium solus cenitabat, cum pleno conuiuio nihil tangeret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.