XLI
Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva
Uteris et Veneri servit amica manus,
Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
Quantum vix animo concipis ipse tuo.
5Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres,
Mars semel, ut geminos Ilia casta daret:
Omnia perdiderat, si masturbatus uterque
Mandasset manibus gaudia foeda suis.
Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
10'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.'