LXXVI
'Dic verum mihi, Marce, dic amabo;
Nil est, quod magis audiam libenter.'
Sic et cum recitas tuos libellos,
Et causam quotiens agis clientis,
5Oras, Gallice, me rogasque semper.
Durum est me tibi, quod petis, negare.
Vero verius ergo quid sit, audi:
Verum, Gallice, non libenter audis.