LXXXII
Quidam me modo, Rufe, diligenter
Inspectum, velut emptor aut lanista,
Cum vultu digitoque subnotasset,
'Tune es, tune' ait 'ille Martialis,
5Cuius nequitias iocosque novit,
Aurem qui modo non habet Batavam?'
Subrisi modice, levique nutu
Me quem dixerat esse non negavi.
'Cur ergo' inquit 'habes malas lacernas?'
10Respondi: 'quia sum malus poeta'.
Hoc ne saepius accidat poetae,
Mittas, Rufe, mihi bonas lacernas.