LXXVII
Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper,
Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae,
Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
5Capparin et putri cepas hallece natantis
Et pulpam dubio de petasone voras,
Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana,
Resinata bibis vina, Falerna fugis.
Nescio quod stomachi vitium secretius esse
10Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖς?